« Retour au blog de Barbie-Jones

♥ Kanon Wakeshima ♥

                                                                            ♥ Kanon Wakeshima ♥
Vampyrus -i, m. est monstri genus in fabulis gentium Europaearum, cadaver quasi vivum, magnis dentibus caninis praeditum, quibus venas praedae suae, hominum dico vivorum, aperit, ut sanguinem exsugat.

Alii alia vampyris attribuunt, sed haec fere sunt tralaticia:

vampyros esse nocturnos nec posse solis lumen tolerare,
nisi invitatos eos non posse domicilia intrare,
vampyros posse animos hominum magna vi charismatis magici vincire,
vampyros repelli (et fortasse damnum accipere) posse:
crucibus in sese directis
aqua benedicta in se sparsa
allio vel portis vel fenestris vel praedis affixo ipsis,
vampyros iam dudum mortuos non posse solitis modis interfici, sed potius:
capite absciso oreque allio referto
corde palo ligneo transfixo,
vampyros posse se in nebulas, vespertilliones, luposve transformare.



# Posté le dimanche 02 novembre 2008 16:15

Modifié le jeudi 23 juillet 2009 06:19

« Article précédent : ...

Article suivant : ... »